- CANDIDUS
- I.CANDIDUSConsul, collega Numatii Quadrati an. Urb. Cond. 837. In Fastis Capitolinus Iulii Quadrati. Memoratur Spartiano, in Adriano Caes. c. 3. ubi Adrianum secundô utriusque Consulatu Tribum um Plebis factum esse refert. Vetus Insor. T. IULIO. CANDIDO. II. A. IULIO. QUADRATO II. COSS. qui annus Imperii Traiani octavus, aetatis Hadriani nonus erat et vigesimus. Vide Casaubon. ad loc.II.CANDIDUSIsaurus, Historiam scripsit, ab imperio Leonis exorsus, vel Zenonis, Voss. de Hist. Graec. l. 3. c. 21. vult, usque ad Anastasium. Christianus fuit, sed stylius eius nimis poeticus videtur Photio, Biblioth. c. 79.III.CANDIDUSscripsit Hexaemeron. Hieron. Euseb. Item Episcop. Donatistarum, in Africa, qui in Ecclesiae communionem rediit. Augustin. l. 2. c. 10. contra Crescon. Item, Presbyter a S. Gregorio, in Galliam missus; l. 4. ep. 5. et l. 5. ep. 10. Item Monachus, aliquot vitarum auctor. Voss. de Hist. Lat. l. 2. c. 34. Hugo Candidus, Monachus, Historicus. Idem c. 56. Petrus Candidus December, Nicolao V. gratus, Alphonsi V. Arragoniae Regis iussu, Appianum Alexandr. vertit, sed parum feliciter. Scripsit dem vitam Philippi, Vice-Comitis Mediolanens. Obiit an. aetat. 80. Mediolani. Paul. Iov. in Elog. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.